라틴어 문장 검색

illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:5)
Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3312)
agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4711)
quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint neque putrida, matura dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26017)
non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, non haec Aegidae Pirithoique fides:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 612)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
tu tribus gemmis diadema pulchrum offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus sutile vinclum, nomen hoc gemmae strophio inligatae est;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.5)
formido pericli praedurat teneras iter ad cruciabile plantas, qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen, damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae, fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1119)
538M pro illis corcotis, strophiis, sumptu uxorio Gel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION